Full Text
IN ERVDITISSIMOS SACRORUM BIBLIORUM POLYGLOTTORUM COMPILATORES: Poema.
Sed facilè emergit, quae veneranda, cohors:
Ʋsque extrema novum scabies hoc occupet aevum;
Ferrea at haec aet as aurea prela dedit:
Sit turbata suis erroribus Insula; purâ
Intereà sacri fontis abundat aquâ:
Vilescat, meritò sibi spreta, Brittannia; nullam
Spreta, tamen, famam non super are potest:
Nempe, quod externus nullus Rex praestitit, illud
Anglus, privatus, pauper, egenus agit!
Ergo, pace tuâ versu quos dicere non est,
Sunt numeri, Lector, delitiaeque meae:
Hispida succinctum fecerunt nomina metrum,
Et, tu quae credas barbara, docta sonant:
Vos humilis celebrem Thorndick, Fearn, Rieves, Baker, Walton,
Selden, Smith, Vicars, Graves, Fuller, Usser, Whillock,
Stern, Drak, Stokes, Pocock, Sanderson, Shelden, & Hammond.
AEternùm, Vestro nomine, clarus ero!
〈…〉 & vestra volumina testor
Omnibus 〈◊〉 qua 〈◊◊〉
Complutensia sunt bona, e• Hispanica praesunt,
His meliora potens biblia Gallus habet;
Quae tria, sint vestris collata, volumina fient
Chartis, & foliis mox leviora suis:
Scilicet, haec...